monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 62
{XIX} proxima brattea quaestoria appellatur. Hispania striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita invenitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanae modo vel sine lana.